- DAPHNE
- I.DAPHNEPenei sive Ladonis fluv. filia, quae cum Apollinis vim effugere non posset, implorato paterni numinis auxilio inlaurum commutata est. Ovid. l. 1. Met. v. 504. et 521. Laurum Daphne sig.ac fingitur Penei fluv. filia, eo quod ripae eius lauro abundant; tum amata ab Apolline, quia haec arbor praebet medicinae magnum usum; estque spectatissima apud Delphos, ubi Apollo colebatur. Ipsius vero Daphnes in arborem semper virentem commutatio, docet immortalem gloriam esse paratam virginibus pudicitiam conservantibus.II.DAPHNEStrab. nemus apud Antiochenses. Capitolin. in M. Antonino, In deliciis apud Antiochiam et Eaphnen vixit.Quod autem in Italia Baiae, ad Alexandriam Canopus, id erat in Syria suburbium Antiochiae Daphna. Locus ita infamis voluptatibus, ut modestioribus ac frugi prope inaccessum scribat Chrysost, Serm, in Babylam martyrem, Εἰδεν, inquit, τὸ χωρίον ὑπὸ τῆς τῶ νέων ἀςελγείας τυραννούμενον καὶ κινδυνεύον ἄβατον εἰναι τοῖς ςεμνοτέροις, καὶ ἐπιεικῶς βουλομένοις βιοῦν. Quem locum imitans Sozomen. Τῷ προαςτείῳ τῇ Δάφνῃ ἐπιβαίνειν τοῖς ἐπιεικέςιν αἰχρὸν ενομίζετο. Natum ex eo pro proverbium, Daphnicis moribus vivere, quod de luxiuriâ diffluentibus usurpabant: ut Marcus Antoninus in Epistola, quam rescripsit Vulcatius, qui etiam narrat edictum aliquando a Cassio, ut si quis cinctus apud Daphnen inveniretur, discinctus rediret. Erant sane omnia ibi ad amoenitatem comparata: caeli aerisque temperamentum maximum; solum et naturâ et arre deliciis hominum τρυφητῶν accommodum. Sed duo fuere inprimis, quae in admirationem et amorem Daphnes cunctos raperent, arborum umbriferarum, et optimarum, aquarum copia. Procop. Persicor. l. 2. Τότε μὲνν οὖν εἰς Δάφνην ανέβη, τὸ Α᾿ντιοχείας προάςτειον; Ε῎νθᾶ δὲ τό τε ἄλςος εν θαύματι μεγάλῳ ἐποιήςατο, καὶ τὰς τῶ ὑδατων πηγὰς, ἄμφω γὰρ ἀξιοθέατα ἐπιεικῶς ἐςτί. Hic famosum Apollinis idolum, cui quo pacto Gallus Caes. silentium imposuerit, vide apud Sozomen. l. 5. c. 18. Huius reliquias cum alio transferre postmodum Iulian. conaretur, misso caelitus igne arsisse, refert Chrysost. tom. in Gent. Baron. A. C. 351. 362. Nic. Lloydius. Addo, quod praecipuae arborum lauri et cupressi erant, quas multis Constitutiorubus caedere Impp. vetuerunt, ut ex Codicis titulo novimus. Erant et arbores aliae multae, quae totum lacum instar pergularum tegerent, quas moris est in hortis pomariisque e viris arbore aliisque conficer. Accedebat gratia florum, quos sub illis arboribus terra edebat, et aspectu et odoratu suavissimos, pro anni tempore alios atque alios, et ut loquitur Sozomen. ἀμοιβαδὸν τῶ ὡρῶν, etc. A Pompeio fuisse consecratum hunc lucum, addito nemore, scribit Sext. Rufus: Strab. tamen et Daphnae appellationem, et religionem eius luci, ut antiquam commemorat et totâ Syriâ celebrem. Sequentibus temporibus abolito priori nomine Nero dici coepit, h. e. aqua, ob aquarum ibi copiam νερὸν enim Graecis vulgaribus et barbaris aqua est: non tam Syriaco [Gap desc: Hebrew] seu Hebr. [Gap desc: Hebrew] quam ab antiquissima Graeciae purioris voce νηρὸν, h. e. bumidum et aquaticum. vide Casaub. ad Capitolin. in Marco Antonino Phil. et Salmas. ad Treb. Pollion. in Balista. Ibi fuisse illam nobilem iudaeorum Synagogam, quae dicebatr Σπήλαιον τῆς Ματρώνης, Spelunca Matronae, cuius toties meminit Ioh. Chrysostom. in Orat. quas Antiochiae contra Iudaeos et Ι᾿ουδαΐζοντας Christianos habuit, ut et Homil. 3. in Tit. additidem Casaub. Sed et Dephne, locus Aegypti est prope Pelusium, unde Δαφναῖος, Steph. hodieque Dafni, nomen est celebris Monasterii Calocerorum, in Attica, medio inter Athenas et Eleusinem situ, a Rhododaphne, quae ibi ubertim crescit, appellati, de quo vide Iac. Spon. Itinerar. Graeciae Part. 2. p. 275. ut et in voce Daphne.III.DAPHNETiresiae vatis filia, apud Delphos quibus consecrata erat, carmine suque adeo excellenti vaticinata esse dicitur, ut Homer. ipse multa ex illius carminibus in suum poema transtulerit. Diod. Sic Bibl. Hist. l. 4. c. 68.IV.DAPHNEcuius amator Leucippus, non vulgari fabulâ nobilitata est, a Pausania l. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.